monumenta.ch > Plinius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 32, 50
{XVIII} carnibus earum vel in hamum additis praecipue purpuras adlici certum est. iocur ranae geminum esse dicunt abicique formicis oportere; eam partem, quam adpetant, contra venena omnia esse pro antidoto. sunt quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, ut diximus, quas Graeci φρύνους vocant, grandissimae cunctarum, geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum.